

Canticum Canticorum*
Caput 1: Versus 13
Botrus cypri dilectus.Botrus cypri cum resurrexit:In vineis Engaddiest, cum fidelibus spiritualia dona distribuit. Arbores balsami, quae in Engaddi crescunt, quia in modum vinearum excoluntur, vineas appellat. Sponsus Christus igitur est in vineis Engaddi, quia in carne veniens Spiritu sancto plenus, credentibus ejusdem sancti Spiritus dona largitur per chrismatis unctionem, in cujus confectione oleum et balsamum commiscentur. Engaddi fons haedi propter charismata, quae post resurrectionem largitus est in baptismo suis participibus. Engaddi, id est oculus meae tentationis, et tentatio est vita hominis super terram. Quia morti Mediatoris mox resurrectionis gloria successit, recte subditur,Botrus,qui fuit fasciculus myrrhae in amaritudine passionis, in dulcedine resurrectionis exstitit botrus cypri. Quod myrrha enim tristificat, vinum laetificat.